Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
10 verses
1confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
2(74:3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
3(74:4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
4(74:5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
5(74:6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
6(74:7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
7(74:8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
8(74:9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
9(74:10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
10(74:11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti