Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
2(75:3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
3(75:4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
4(75:5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
5(75:6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
6(75:7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
7(75:8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
8(75:9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
9(75:10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
10(75:11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
11(75:12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
12(75:13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae