Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
2(78:2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3(78:3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4(78:4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
5(78:5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
6(78:6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
7(78:7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
8(78:8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
9(78:9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
10(78:10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11(78:11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
12(78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
13(78:13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas