Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
72 verses
1eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei
2(77:2) aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
3(77:3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
4(77:4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
5(77:5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
6(77:6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
7(77:7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
8(77:8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
9(77:9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
10(77:10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
11(77:11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12(77:12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
13(77:13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
14(77:14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
15(77:15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
16(77:16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
17(77:17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
18(77:18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
19(77:19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
20(77:20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
21(77:21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
22(77:22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
23(77:23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
24(77:24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
25(77:25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
26(77:26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
27(77:27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
28(77:28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
29(77:29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30(77:30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
31(77:31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
32(77:32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
33(77:33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
34(77:34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
35(77:35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
36(77:36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37(77:37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
38(77:38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
39(77:39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
40(77:40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
41(77:41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
42(77:42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
43(77:43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
44(77:44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
45(77:45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
46(77:46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
47(77:47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
48(77:48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
49(77:49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
50(77:50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
51(77:51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
52(77:52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
53(77:53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
54(77:54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
55(77:55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56(77:56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
57(77:57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
58(77:58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
59(77:59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
60(77:60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
61(77:61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
62(77:62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
63(77:63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
64(77:64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
65(77:65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
66(77:66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
67(77:67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
68(77:68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69(77:69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
70(77:70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
71(77:71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
72(77:72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit