Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
18 verses
1Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
2(82:3) quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
3(82:4) contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
4(82:5) dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
5(82:6) quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
6(82:7) tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
7(82:8) Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
8(82:9) sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
9(82:10) fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
10(82:11) contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
11(82:12) pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
12(82:13) qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
13(82:14) Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
14(82:15) quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
15(82:16) sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
16(82:17) imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
17(82:18) confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
18(82:19) et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram