Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
2(83:3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
3(83:4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
4(83:5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
5(83:6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
6(83:7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
7(83:8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
8(83:9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
9(83:10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
10(83:11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
11(83:12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
12(83:13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te