Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1victori filiorum Core canticum(84:2) placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
2(84:3) dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
3(84:4) continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
4(84:5) converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
5(84:6) noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
6(84:7) nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
7(84:8) ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
8(84:9) audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
9(84:10) verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
10(84:11) misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
11(84:12) veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
12(84:13) sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
13(84:14) iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos