Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
18 verses
1Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
2(87:3) ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
3(87:4) quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
4(87:5) reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
5(87:6) inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
6(87:7) posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
7(87:8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
8(87:9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
9(87:10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
10(87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
11(87:12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
12(87:13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
13(87:14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
14(87:15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
15(87:16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
16(87:17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
17(87:18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
18(87:19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti