Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
16 verses
1qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2(90:2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3(90:3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4(90:4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5(90:5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6(90:6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
7(90:7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8(90:8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9(90:9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10(90:10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11(90:11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12(90:12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13(90:13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14(90:14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15(90:15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16(90:16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum