Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
15 verses
1bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
2(91:3) ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
3(91:4) in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
4(91:5) quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
5(91:6) quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
6(91:7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
7(91:8) germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
8(91:9) tu autem Excelsus in aeternum Domine
9(91:10) ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
10(91:11) et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
11(91:12) et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
12(91:13) iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
13(91:14) transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
14(91:15) adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
15(91:16) adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo