Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
23 verses
1Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
2(93:2) elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
3(93:3) usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
4(93:4) fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
5(93:5) populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
6(93:6) viduam et advenam interficient et pupillos occident
7(93:7) et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
8(93:8) intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
9(93:9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
10(93:10) qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11(93:11) Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
12(93:12) beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13(93:13) ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
14(93:14) non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
15(93:15) quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
16(93:16) quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
17(93:17) nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
18(93:18) si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
19(93:19) in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
20(93:20) numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
21(93:21) copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22(93:22) erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
23(93:23) et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster