Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
11 verses
1venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2(94:2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
3(94:3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4(94:4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
5(94:5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
6(94:6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
7(94:7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8(94:8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
9(94:9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
10(94:10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est
11(94:11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam