Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
13 verses
1canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
2(95:2) canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
3(95:3) narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
4(95:4) quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
5(95:5) omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
6(95:6) gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7(95:7) adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
8(95:8) adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
9(95:9) adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
10(95:10) dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
11(95:11) laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
12(95:12) gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
13(95:13) ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua