Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
12 verses
1Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
2(96:2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
3(96:3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
4(96:4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
5(96:5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
6(96:6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7(96:7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
8(96:8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
9(96:9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
10(96:10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
11(96:11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12(96:12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius