Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
16 verses
2(1:1) osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
3(1:2) fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
4(1:3) trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
5(1:4) nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
6(1:5) nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
7(1:6) indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
8(1:7) si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
9(1:8) equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
10(1:9) pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
11(1:10) murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
12(1:11) dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
13(1:12) fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
14(1:13) botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
15(1:14) ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
16(1:15) ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
17(1:16) tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina