Loading Bible Translation
First-time download in progress. This may take a few seconds…
Vulgata Latina Wordproject Bible
14 verses
1magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
2(47:3) specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
3(47:4) Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
4(47:5) quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
5(47:6) ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
6(47:7) horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
7(47:8) in vento uredinis confringes naves maris
8(47:9) sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
9(47:10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
10(47:11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
11(47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
12(47:13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
13(47:14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
14(47:15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte